

Liber Secundus Samuelis*
Caput 23: Versus 16
Sed libavit.Exemplum fortitudinis et constantiae militibus praebuit, vincens naturam ne sitiens biberet, ut exercitus sitim tolerare disceret.Mystice vero aquam non sitiebat, sed nasciturum in Bethlehem de virgine Christum praevidebat: cujus lavacrum et sanguinem sitiebat. Aquam ergo non bibit, sed fudit. Sitiebat enim fontem aeternum qui non periculis quaeritur alienis, sed aliena pericula abluit.